1 hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron2 quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant3 profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis4 et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem5 castrametati sunt in Soccoth6 et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis7 inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum8 profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara9 profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt10 sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro11 castrametati sunt in deserto Sin12 unde egressi venerunt in Dephca13 profectique de Dephca castrametati sunt in Alus14 egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai16 sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae17 profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth18 et de Aseroth venerunt in Rethma19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares20 unde egressi venerunt in Lebna21 et de Lebna castrametati sunt in Ressa22 egressi de Ressa venerunt in Ceelatha23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher24 egressi de monte Sepher venerunt in Arada25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth26 profectique de Maceloth venerunt in Thaath27 de Thaath castrametati sunt in Thare28 unde egressi fixerunt tentoria in Methca29 et de Methca castrametati sunt in Esmona30 profectique de Esmona venerunt in Moseroth31 et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan32 egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad33 unde profecti castrametati sunt in Hietebatha34 et de Hietebatha venerunt in Ebrona35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber36 inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades37 egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom38 ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis39 cum esset annorum centum viginti trium40 audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel41 et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona42 unde egressi venerunt in Phinon43 profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth44 et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum45 profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim47 egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo48 profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho49 ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum50 ubi locutus est Dominus ad Mosen51 praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan52 disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate53 mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem54 quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur55 sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae56 et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam
1 Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Ae gypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,2 quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant.3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Paschae, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus, nam et in diis eorum exercuerat ultionem,5 castrametati sunt in Succoth.6 Et de Succoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdolum.8 Profectique de Phihahiroth transierunt per medium mare in solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham castrametati sunt in Mara.9 Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta; ibique castrametati sunt.10 Sed et inde egressi fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro11 castrametati sunt in deserto Sin;12 unde egressi venerunt in Daphca.13 Profectique de Daphca castrametati sunt in Alus.14 Egressique de Alus in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum;15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai.16 Sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad Cibrottaava;17 profectique de Cibrottaava castrametati sunt in Aseroth.18 Et de Aseroth venerunt in Rethma;19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares.20 Unde egressi venerunt in Lebna;21 de Lebna castrametati sunt in Ressa;22 egressique de Ressa venerunt in Ceelatha,23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher.24 Egressi de monte Sepher venerunt in Arada;25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth;26 profectique de Maceloth venerunt in Thahath;27 de Thahath castrametati sunt in Thare.28 Unde egressi fixere tentoria in Methca29 et de Methca castrametati sunt in Hesmona;30 profectique de Hesmona venerunt in Moseroth.31 Et de Moseroth castrametati sunt in Beneiacan;32 profectique de Beneiacan venerunt in montem Gadgad;33 unde profecti castrametati sunt in Ietebatha.34 Et de Ietebatha venerunt in Ebrona;35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber.36 Inde profecti venerunt in desertum Sin, hoc est Cades.37 Egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom.38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, iubente Domino, et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis,39 cum esset annorum centum viginti trium.40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat in Nageb, in terra Chanaan, venisse filios Israel.41 Et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona;42 unde egressi venerunt in Phinon.43 Profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth;44 et de Oboth venerunt in Ieabarim, quae est in finibus Moabitarum.45 Profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad;46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim.47 Egressique de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo.48 Profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab supra Iordanem contra Iericho;49 ibique castrametati sunt de Bethiesimoth usque ad Abelsettim in campestribus Moab.50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen:51 " Praecipe filiis Israel et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan,52 disperdite cunctos habitatores terrae ante vos, confringite omnes imagines eorum et omnes statuas comminuite atque omnia excelsa vastate.53 Possidebitis terram et habitabitis in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,54 quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur.55 Sin autem nolueritis expellere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi spinae in oculis vestris et sudes in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae;56 et, quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam ".