1 haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho2 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis3 urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur5 contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana6 de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis8 ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis9 ait Dominus ad Mosen10 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint12 in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur13 de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan15 tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit16 si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur17 si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur18 si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur19 propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet20 si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias21 aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit22 quod si fortuito et absque odio23 et inimicitiis quicquam horum fecerit24 et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata25 liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur26 si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt27 fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam29 haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris30 homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur32 exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt33 ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit34 atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel
1 Haec quoque locutus est Do minus ad Moysen in campe stribus Moab supra Iordanem contra Iericho:2 " Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum,3 ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac substantiae et omnibus animalibus eorum;4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille cubitos spatio tendentur.5 Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana.6 De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis,7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis.8 Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis ".9 Ait Dominus ad Moysen:10 " Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan,11 eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint;12 erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur.13 De ipsis autem sex urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan,15 tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit.16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit homicidii et ipse morietur.17 Si lapidem mortiferum iecerit, et ictus occiderit, similiter punietur.18 Si ligno mortifero percusserit eum et interfecerit, homicida est; ipse morte punietur.19 Ultor sanguinis homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.20 Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias21 aut, cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit: ultor sanguinis statim ut invenerit eum, iugulabit.22 Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel quidpiam in eum iecerit absque insidiis,23 vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei malum,24 iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem sanguinis secundum has regulas25 et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.26 Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit,27 et invenerit eum ultor sanguinis ibi et interfecerit, absque noxa erit, qui eum occiderit;28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.29 Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus vestris, in cunctis habitationibus vestris.30 Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur.31 Non accipietis pretium pro eo, qui reus est sanguinis, sed morietur.32 Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis.33 Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.34 Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel ".