Publicidade

Jó 17

1 spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus3 libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me4 cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur5 praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient6 posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis7 caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt8 stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur9 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem10 igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem11 dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum12 noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem13 si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum14 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus15 ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat16 in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi

1 Spiritus meus attenuatus est,dies mei exstincti,et solum mihi superest sepulcrum.2 Nonne irrisiones circumdant me,et in amaritudinibus moratur oculus meus?3 Pone pignus pro me iuxta te;et quis umquam spondens percutiet manum meam?4 Cor eorum longe fecisti a disciplina;propterea non exaltabuntur.5 Praedam pollicetur sociis,sed oculi filiorum eius deficient.6 Posuit me quasi in proverbium vulgiet conspuendum in faciem.7 Caligavit ab indignatione oculus meus,et membra mea quasi in umbram redacta sunt.8 Stupebunt iusti super hoc,et innocens contra impium excitabitur.9 Et tenebit iustus viam suam,et mundus manibus addet fortitudinem.10 Igitur omnes vos convertimini et venite,et non inveniam in vobis ullum sapientem.11 Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae suntet desideria cordis mei.12 Noctem verterunt in diem;et rursum post tenebras properat lux.13 Si sustinuero, infernus domus mea est;et in tenebris stravi lectulum meum.14 Putredini dixi: Pater meus es!;Mater mea et soror mea! vermibus.15 Ubi est ergo nunc praestolatio mea,et patientiam meam quis considerat?16 In profundissimum infernum descendent omnia mea;simul in pulvere erit requies mihi? ".

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-