1 respondens autem Iob dixit2 cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam4 quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis6 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum9 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae11 columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius12 in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum13 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri
1 Respondens autem Iob dixit:2 " Quomodo adiuvisti imbecillem?Et sustentas brachium eius, qui non est fortis?3 Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam?Et prudentiam tuam ostendisti plurimam!4 Quem docere voluisti?Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te?5 Ecce umbrae gemunt sub aquis,et qui habitant cum eis.6 Nudus est infernus coram illo,et nullum est operimentum Perditioni.7 Qui extendit aquilonem super vacuumet appendit terram super nihilum.8 Qui ligat aquas in nubibus suis,ut non erumpant pariter deorsum.9 Qui operit faciem solii suiexpandens super illud nebulam suam.10 Terminum circumdedit aquis,usque dum finiantur lux et tenebrae.11 Columnae caeli contremiscuntet pavent ab increpatione eius.12 In fortitudine sua terruit mareet prudentia sua percussit Rahab.13 Spiritus eius serenavit caelos,et manus eius confodit colubrum fugientem.14 Ecce haec sunt termini viarum eius;et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus,quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ".