Publicidade

Jó 9

1 et respondens Iob ait2 vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo3 si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit5 qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo6 qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur7 qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo8 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri10 qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus11 si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor16 et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam17 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam27 cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi30 si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae31 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat35 loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere

1 Et respondens Iob ait:2 " Vere scio quod ita sit,et quomodo iustificabitur homo compositus Deo?3 Si voluerit contendere cum eo,non poterit ei respondere unum pro mille.4 Sapiens corde est et fortis robore;quis restitit ei, et pacem habuit?5 Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo.6 Qui commovet terram de loco suo,et columnae eius concutiuntur.7 Qui praecipit soli, et non oritur,et stellas claudit quasi sub signaculo.8 Qui extendit caelos soluset graditur super fluctus maris.9 Qui facit Arcturum et Orionaet Hyadas et interiora austri.10 Qui facit magna et incomprehensibiliaet mirabilia, quorum non est numerus.11 Si venerit ad me, non videbo eum;si abierit, non intellegam.12 Si repente arripiet, quis eum impediet?Vel quis dicere potest: "Quid facis?".13 Deus non retinet iram suam,et sub eo curvantur auxilia Rahab.14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam eiet loquar delectis verbis cum eo?15 Quia, etiamsi iustus essem, non responderem,sed meum iudicem deprecarer;16 et, cum invocantem exaudierit me,non credam quod audierit vocem meam.17 In turbine enim conteret meet multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.18 Non concedit requiescere spiritum meumet implet me amaritudinibus.19 Si fortitudo quaeritur, robustissimus est;si iudicium, quis eum arcesserit?20 Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me;si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.21 Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea,et contemnam vitam meam.22 Unum est, quod locutus sum:Et innocentem et impium ipse consumit.23 Si subito flagellum occidat,de afflictione innocentium ridebit.24 Terra data est in manus impii,vultum iudicum eius operit;quod si non ille est, quis ergo est?25 Dies mei velociores fuerunt cursore:fugerunt et non viderunt bonum;26 pertransierunt quasi naves arundineae,sicut aquila volans ad escam.27 Cum dixero: Obliviscar maerorem meum,commutabo faciem meam et hilaris fiam,28 vereor omnes dolores meos,sciens quod non iustificaveris me.29 Si autem et sic impius sum,quare frustra laboravi?30 Si lotus fuero quasi aquis nivis,et lixivo mundavero manus meas,31 tamen sordibus intinges me,et abominabuntur me vestimenta mea.32 Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo;nec vir, quocum in iudicio contendam.33 Non est qui utrumque valeat arguereet ponere manum suam in ambobus.34 Auferat a me virgam suam,et pavor eius non me terreat.35 Loquar et non timebo eum;quia sic non mecum ipse sum.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-