1 respondens autem Iob dixit2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me17 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo
1 Respondens autem Iob ait:2 " Nunc quoque in amaritu tudine est querela mea,et manus eius aggravata est super gemitum meum.3 Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illumet veniam usque ad solium eius?4 Ponam coram eo iudiciumet os meum replebo increpationibus,5 ut sciam verba, quae mihi respondeat,et intellegam quid loquatur mihi.6 Num multa fortitudine contendet mecum?Non! Ipse tantum audiat!7 Tunc iustus disceptabit cum illo,et ego evaderem in perpetuo a iudice meo.8 Si ad orientem iero, non apparet;si ad occidentem, non intellegam eum.9 Si ad sinistram pergam, non apprehendam eum;si me vertam ad dexteram, non videbo illum.10 Ipse vero scit viam meam,et, si probaverit me, quasi aurum egrediar.11 Vestigia eius secutus est pes meus,viam eius custodivi et non declinavi ex ea.12 A mandatis labiorum eius non recessiet in sinu meo abscondi verba oris eius.13 Ipse enim solus est, et quis repellet eum?Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit.14 Cum expleverit in me voluntatem suam,et alia multa similia praesto sunt ei;15 et idcirco a facie eius turbatus sumet considerans eum timore sollicitor.16 Deus mollivit cor meum,et Omnipotens conturbavit me.17 Non enim perii propter imminentes tenebras,nec faciem meam operuit caligo.