Publicidade

Jó 13

1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita17 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea

1 Ecce, omnia haec vidit oculus meus,et audivit auris mea, et intellexi singula.2 Secundum scientiam vestram, et ego novi;nec inferior vestri sum.3 Sed tamen ad Omnipotentem loquaret disputare cum Deo cupio;4 vos autem ostendam fabricatores mendacii,medicos vanos vos omnes.5 Atque utinam taceretis,ut sit vobis in sapientiam!6 Audite ergo correptionem meamet contentiones labiorum meorum attendite.7 Numquid pro Deo profertis mendaciumet pro illo loquimini dolos?8 Numquid faciem eius accipitiset pro Deo in iudicio contendere nitimini?9 Aut bonum est quod vos excutiat?Aut, ut illuditur homini, illudetis ei?10 Ipse vos arguet,cum in abscondito faciem accipitis.11 Nonne maiestas eius turbabit vos,et terror eius irruet super vos?12 Sententiae vestrae sunt proverbia cineris;thoraces lutei thoraces vestri.13 Tacete paulisper, ut loquar ipse,et transeat super me quodcumque.14 Quare sumam carnes meas dentibus meiset animam meam ponam in manibus meis?15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam.16 Et hoc erit salus mea:non enim veniet in conspectu eius omnis impius.17 Audite sermonem meumet explicationem meam percipite auribus vestris.18 Ecce iudicium paravi;scio quod iustus inveniar.19 Quis est qui contendat mecum?Tunc enim tacebo et consummabor.20 Duo tantum ne facias mihi,et tunc a facie tua non abscondar:21 Manum tuam longe fac a me,et formido tua non me terreat.22 Voca me, et ego respondebo tibi;aut ipse loquar, et tu respondebis mihi.23 Quantas habeo iniquitates et peccata?Scelera mea et delicta ostende mihi.24 Cur faciem tuam abscondiset arbitraris me inimicum tuum?25 Contra folium, quod vento rapitur, dure agiset stipulam siccam persequeris.26 Scribis enim contra me amaritudineset occupatum me vis peccatis adulescentiae meae.27 Posuisti in nervo pedem meumet observasti omnes semitas measet vestigia pedum meorum considerasti.28 Qui quasi uter consumendus sum,et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-