Publicidade

Jó 18

1 respondens autem Baldad Suites dixit2 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur3 quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis4 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius17 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius20 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum

1 Respondens autem Baldad Suhites dixit:2 " Usque ad quem finem verba iactabitis?Intellegite prius, et sic loquamur.3 Quare reputati sumus ut iumentaet sorduimus coram vobis?4 Qui perdis animam tuam in furore tuo,numquid propter te derelinquetur terra,et transferentur rupes de loco suo?5 Etenim lux impii exstinguetur,nec splendebit flamma ignis eius.6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius,et lucerna, quae super eum est, exstinguetur.7 Arctabuntur gressus virtutis eius,et praecipitabit eum consilium suum.8 Immissi sunt in rete pedes eius,et in reticulo ambulat.9 Tenet plantam illius laqueus,et firmatur super eum tendiculum.10 Abscondita est in terra pedica eius,et decipula illius super semitam.11 Undique terrent eum formidineset involvunt pedes eius.12 Attenuatur fame robur eius,et pernicies parata costis illius.13 Devorat partes cutis eius,consumat membra illius primogenitus mortis.14 Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius,et urges eum ad regem formidinum.15 Habitas in tabernaculo, quod iam non est ei;aspergitur in habitatione eius sulphur.16 Deorsum radices eius siccantur,sursum autem atteruntur rami eius.17 Memoria illius periit de terra,et non celebrabitur nomen eius in plateis.18 Expellent eum de luce in tenebraset de orbe transferent eum.19 Non erit semen eius neque progenies in populo suo,nec ullae reliquiae in commoratione eius.20 In die eius stupebunt novissimi,et primos invadet horror.21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui;et iste locus eius, qui ignorat Deum ".

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-