Publicidade

Jó 10

1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis5 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me18 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret19 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans

1 Taedet animam meam vitae meae;dimittam adversum me eloquium meum,loquar in amaritudine animae meae.2 Dicam Deo: Noli me condemnare,indica mihi cur me ita iudices.3 Numquid bonum tibi videtur, si opprimas meet calumnieris me, opus manuum tuarum,et super consilium impiorum arrideas?4 Numquid oculi carnei tibi sunt,aut, sicut videt homo, et tu videbis?5 Numquid sicut dies hominis dies tui,et anni tui sicut humana sunt tempora,6 ut quaeras iniquitatem meamet peccatum meum scruteris,7 cum scias quia nihil impium fecerim,et sit nemo, qui de manu tua possit eruere?8 Manus tuae fecerunt meet plasmaverunt me totum in circuitu;et sic repente praecipitas me?9 Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris meet in pulverem reduces me.10 Nonne sicut lac mulsisti meet sicut caseum me coagulasti?11 Pelle et carnibus vestisti me;ossibus et nervis compegisti me.12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi,et visitatio tua custodivit spiritum meum.13 Licet haec celes in corde tuo,tamen scio haec in animo tuo versari.14 Si peccaverim, observas meet ab iniquitate mea mundum me esse non pateris.15 Et si impius fuero, vae mihi est;et si iustus, non levabo caput,saturatus afflictione et miseria.16 Si superbia extollar, quasi catulum leonis capies meet iterum mirabilem te exhibebis in me.17 Instauras testes tuos contra meet multiplicas iram tuam adversum me,et poenae militant in me.18 Quare de vulva eduxisti me?Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret!19 Fuissem quasi non essem,de utero translatus ad tumulum.20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi?Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum,21 antequam vadam, et non revertar,ad terram tenebrarum et umbrae mortis,22 terram caliginis et tenebrarum,ubi umbra mortis et nullus ordo,sed sempiternus horror inhabitat ".

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-