1 respondens autem Sophar Naamathites dixit

2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur

3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi

4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram

5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti

6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit

7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est

8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna

9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus

10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum

11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient

12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua

13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo

14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus

15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus

16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae

17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri

18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit

19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam

20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit

21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius

22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum

23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum

24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum

25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles

26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo

27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum

28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei

29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino

1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit:

2 " Idcirco cogitationes meae reducunt me,eo quod intellectus effulsit in me.

3 Doctrinam, qua me arguis, audiam,at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi.

4 Scisne hoc a principio,ex quo positus est homo super terram,

5 quod exsultatio iniquorum brevis sit,et gaudium impiorum ad instar puncti?

6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius,et caput eius nubes tetigerit,

7 quasi sterquilinium in finem perdetur,et, qui eum viderant, dicent: "Ubi est?".

8 Velut somnium avolans non invenietur,transiet sicut visio nocturna.

9 Oculus, qui eum viderat, non videbit,neque ultra intuebitur eum locus suus.

10 Filii eius satagent complacere pauperibus,et manus illius reddent ei possessionem suam.

11 Ossa eius, quae implebantur adulescentia,cum eo in pulvere dormient.

12 Cum enim dulce fuerit in ore eius malum,abscondet illud sub lingua sua.

13 Parcet illi et non derelinquet illudet celabit in gutture suo.

14 Panis eius in visceribus illiusvertetur in fel aspidum intrinsecus.

15 Divitias, quas devoravit, evomet,et de ventre illius extrahet eas Deus.

16 Venenum aspidum sugebat,et occidet eum lingua viperae.

17 Non videat rivulos olei,torrentes mellis et butyri.

18 Restituet quaestum suum nec deglutiet,de opibus venditionum non laetabitur.

19 Quoniam confringens deseruit pauperes,domum rapuit et non aedificavit eam.

20 Nec est satiatus venter eius;et cum desideriis suis evadere non potuit.

21 Non fuerunt reliquiae de cibo eius,et propterea nihil permanebit de bonis eius.

22 Cum satiatus fuerit, arctabitur;et omnis dolor irruet super eum.

23 Impleat ventrem suum:emittet Deus in eum iram furoris suiet pluet super illum bellum suum.

24 Fugiet arma ferreaet irruet in arcum aereum.

25 Sagitta transverberabit corpus eius,et fulgur iecur eius;vadent et venient super eum horribilia.

26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius,devorabit eum ignis, qui non succenditur;affligetur relictus in tabernaculo suo.

27 Revelabunt caeli iniquitatem eius,et terra consurget adversus eum.

28 Auferetur germen domus illius,detrahetur in die furoris Dei.

29 Haec est pars hominis impii a Deo,et hereditas verborum eius a Domino ".