1 igitur Heliu haec rursum locutus est2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
1 Igitur Eliu haec rursum locutus est:2 " Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio,ut diceres: "Iustificatio mea coram Deo"?3 Dixisti enim: "Quid ad te?Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?".4 Itaque ego respondebo sermonibus tuiset amicis tuis tecum.5 Suspice caelum et intuereet contemplare nubes quod altiores te sint.6 Si peccaveris, quid facies ei?Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum?7 Porro si iuste egeris, quid donabis ei?Aut quid de manu tua accipiet?8 Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua,et filium hominis adiuvabit iustitia tua.9 Propter multitudinem oppressorum clamabuntet eiulabunt propter vim brachii tyrannorum,10 sed nemo dixit: "Ubi est Deus, qui fecit me,qui dedit carmina in nocte,11 qui docet nos super iumenta terraeet super volucres caeli erudit nos?".12 Ibi clamabunt, et non exaudiet,propter superbiam malorum.13 Etiam, frustra: non audiet Deus,et Omnipotens non intuebitur.14 Omnino cum dixeris: "Non considerat",iudicium est coram illo, et exspectas eum.15 Et nunc cum dicis: "Ira eius poenas non infert,nec ulciscitur scelus valde",16 Iob frustra aperit os suumet absque scientia verba multiplicat ".