Publicidade

Jó 4

1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit3 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti4 vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti5 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es6 timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt11 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt12 porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi17 numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir18 ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea20 de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt21 qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia

1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:2 " Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies;sed conceptum sermonem tenere quis poterit?3 Ecce, docuisti multoset manus lassas roborasti;4 vacillantes confirmaverunt sermones tui,et genua trementia confortasti.5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti;tetigit te, et conturbatus es.6 Nonne timor tuus est fiducia tua,spes tua est perfectio viarum tuarum?7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit,aut quando recti deleti sunt?8 quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatemet seminant dolores et metunt eos,9 flante Deo perisse,et spiritu irae eius esse consumptos.10 Rugitus leonis et vox leaenaeet dentes catulorum leonum contriti sunt.11 Leo periit, eo quod non haberet praedam,et catuli leonis dissipati sunt.12 Porro ad me furtive verbum delatum est,et suscepit auris mea sussurrum eius.13 In horrore visionis nocturnae,quando solet sopor occupare homines,14 pavor tenuit me et tremor,et omnia ossa mea perterrita sunt.15 Et cum spiritus, me praesente, transiret,inhorruerunt pili carnis meae.16 Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum,imago coram oculis meis,et vocem quasi aurae lenis audivi:17 "Numquid homo Dei comparatione iustificabitur,aut factore suo purior erit vir?".18 Ecce, in servis suis fiduciam non habetet in angelis suis reperit pravitatem.19 Quanto magis hi, qui habitant domos luteas,quorum fundamentum est in pulvere.Consumentur velut tinea!20 De mane usque ad vesperam succidenturet, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt.21 Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis?Morientur, et non in sapientia.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-