Publicidade

Jó 36

1 addens quoque Heliu haec locutus est2 sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar3 repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum4 vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria12 si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint14 morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos15 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius16 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere

1 Addens quoque Eliu haec locutus est:2 " Sustine me paululum, et indicabo tibi:adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.3 Repetam scientiam meam a longeet Factori meo tribuam iustitiam.4 Vere enim absque mendacio sermones mei,et perfectus scientia adest tecum.5 Deus potens est; non abicit,potens virtute cordis.6 Non vivere faciet impium,sed iudicium pauperibus tribuit.7 Non auferet a iusto oculos suoset reges in solio collocat in perpetuum,et illi eriguntur.8 Et si fuerint vincti compedibuset vinciantur funibus paupertatis,9 indicabit eis opera eorumet scelera eorum, quia violenti fuerunt.10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat,et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.11 Si audierint et observaverint,complebunt dies suos in bonoet annos suos in deliciis.12 Si autem non audierint, transibunt per canalem mortiset consumentur in stultitia.13 Impii corde sibi reponent iram Deineque clamabunt, cum vincti fuerint.14 Morietur in iuventute anima eorum,et vita eorum in adulescentia.15 Eripiet de angustia sua pauperemet revelabit in tribulatione aurem eius.16 Igitur salvabit te de ore angusto,amplitudo et non angustiae erunt sub te;requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.17 Causa tua quasi impii iudicata est,causam iudiciumque tenebunt.18 Cave, ne te seducat abundantia,nec multitudo donorum inclinet te.19 Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia?Et omnes conatus roboris?20 Ne inhies nocti,ut ascendat turba pro eis.21 Cave, ne declines ad iniquitatem;propter hoc enim expertus es miseriam.22 Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua.Quis ei similis doctor?23 Quis poterit scrutari vias eius,aut quis potest ei dicere: "Operatus es iniquitatem"?24 Memento, ut magnifices opus eius,de quo cecinerunt viri.25 Omnes homines vident eum,unusquisque intuetur procul.26 Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram;numerus annorum eius inaestimabilis.27 Qui aufert stillas pluviaeet effundit imbres ad instar fluminis,28 quos nubes effundunt,stillantes super homines multos.29 Profecto quis intellegit dilatationem nubium,strepitum tabernaculi eius?30 Ecce extendit circum se lumen suumet fundamenta maris texit.31 Per haec enim iudicat populoset dat escas copiose.32 In manibus abscondit lucemet praecipit ei, ut percutiat.33 Fragor eius de eo annuntiat,zelans ira contra iniquitatem.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-