1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem3 si gustastis quoniam dulcis Dominus4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis25 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum
1 Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones,2 sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,3 si gustastis quoniam dulcis Dominus.4 Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum,5 et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.6 Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum;et, qui credit in eo, non confundetur ".7 Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli "8 et " lapis offensionis et petra scandali "; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt.9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:10 qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.11 Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.13 Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum;15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam,16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.17 Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis.19 Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste.20 Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum.21 In hoc enim vocati estis, quiaet Christus passus est pro vobis,vobis relinquens exemplum,ut sequamini vestigia eius:22 qui peccatum non fecit,nec inventus est dolus in ore ipsius;23 qui cum malediceretur, non remaledicebat;cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti;24 qui peccata nostra ipse pertulitin corpore suo super lignum,ut peccatis mortui iustitiae viveremus;cuius livore sanati estis.25 Eratis enim sicut oves errantes,sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.