1 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis
2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis
3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus
4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes
5 qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos
6 propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu
7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus
8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum
9 hospitales invicem sine murmuratione
10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei
11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen
12 carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat
13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes
14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit
15 nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor
16 si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine
17 quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio
18 et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit
19 itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis
1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armami ni, quia, qui passus est carne, desiit a peccato;
2 ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
3 Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.
4 In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes;
5 qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu.
7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.
8 Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;
9 hospitales invicem sine murmuratione;
10 unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
11 Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
12 Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,
13 sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes.
14 Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit.
15 Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator;
16 si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine.
17 Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio?
18 " Et si iustus vix salvatur,impius et peccator ubi parebit? ".
19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto.