Publicidade

2 Timóteo 1

1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu2 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro3 gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die4 desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear5 recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te6 propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia10 manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem13 formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu14 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis15 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit17 sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti

1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu,2 Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,5 recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.6 Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum;7 non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei,9 qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia;10 manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium,11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et doctor.12 Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.13 Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu;14 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.15 Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes.16 Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit;17 sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit et invenit18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit, melius tu nosti.

Veja também

Publicidade
2 Timóteo
Ver todos os capítulos de 2 Timóteo
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue