1 caritas fraternitatis maneat2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis3 mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo7 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula9 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis10 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt11 quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra12 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes14 non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius16 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus17 oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis18 orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari19 amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen22 rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis23 cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos24 salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia25 gratia cum omnibus vobis amen
1 Caritas fraternitatis maneat.2 Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.3 Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes.4 Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus.5 Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: " Non te deseram neque derelinquam ",6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? ".7 Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.8 Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula!9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis.10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.12 Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes;14 non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius.16 Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus.17 Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis.18 Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes conversari.19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis.20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,21 aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.22 Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis.23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo, si celerius venerit, videbo vos.24 Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt.25 Gratia cum omnibus vobis.