1 ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies2 laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua3 grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior4 ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit5 melior est manifesta correptio quam amor absconditus6 meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula7 anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet8 sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum9 unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur10 amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul11 stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem12 astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia13 tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus14 qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit15 tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur16 qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit17 ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui18 qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur19 quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus20 infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles21 quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis22 si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius23 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera24 non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum25 aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus26 agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium27 sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis
1 Ne glorieris in crastinumignorans, quid superventura pariat dies.2 Laudet te alienus et non os tuum,extraneus et non labia tua.3 Grave est saxum et onerosa arena,sed ira stulti utroque gravior.4 Saevitas et erumpens furor,et coram zelo consistere quis poterit?5 Melior est manifesta correptioquam amor absconditus.6 Veriora sunt vulnera diligentisquam fraudulenta oscula odientis.7 Anima saturata calcabit favum,et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.8 Sicut avis transmigrans de nido suo,sic vir errans longe a loco suo.9 Unguento et ture delectatur coret dulcedine amici in consilio ex animo.10 Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseriset domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae.Melior est vicinus iuxta quam frater procul.11 Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum,ut possim exprobranti mihi respondere sermonem.12 Astutus videns malum absconditus est;simplices transeuntes multati sunt.13 Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo,et pro alienis aufer ei pignus.14 Qui benedicit proximo suo voce grandi mane consurgens,maledictio reputabitur ei.15 Tecta perstillantia in die frigoriset litigiosa mulier comparantur;16 qui retinet eam, quasi qui ventum teneat,et oleum dextera sua tenere reperietur.17 Ferrum ferro exacuitur,et homo exacuit faciem amici sui.18 Qui servat ficum, comedet fructus eius;et, qui custos est domini sui, glorificabitur.19 Quomodo in aqua facies prospicit ad faciem,sic cor hominis ad hominem.20 Infernus et Perditio numquam implentur,similiter et oculi hominum insatiabiles.21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum,sic probatur homo ore laudantis.22 Si pilo contuderis stultum in pila quasi ptisanas,non auferetur ab eo stultitia eius.23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui;appone cor tuum ad greges,24 non enim habebis iugiter divitias.Num corona tribuetur in generationem et generationem?25 Nudata sunt prata, et apparuerunt herbae virentes,et collecta sunt fena de montibus;26 agni ad vestimentum tuum,et haedi ad agri pretium;27 sufficiat tibi lac caprarum in cibum tuumet in cibum domus tuae et ad victum ancillis tuis.