1 melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens2 ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit3 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo4 divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti7 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit10 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam19 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit22 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax23 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam26 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix27 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus
1 Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua,quam qui torquet labia et est insipiens.2 Ubi non est scientia animae, non est bonum;et, qui festinus est pedibus, offendit.3 Stultitia hominis supplantat gressus eius,et contra Deum fervet animo suo.4 Divitiae addunt amicos plurimos;pauper autem ab amico suo separatur.5 Testis falsus non erit impunitus;et, qui mendacia loquitur, non effugiet.6 Multi blandiuntur faciei potentis,et omnes amici sunt dona tribuenti.7 Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum,insu7per et amici procul recesserunt ab eo;qui tantum verba sectatur, nihil habebit.8 Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam,et custos prudentiae inveniet bona.9 Falsus testis non erit impunitus;et, qui loquitur mendacia, peribit.10 Non decent stultum deliciae,nec servum dominari principibus.11 Doctrina viri mitigat iram eius,et gloria eius est iniqua praetergredi.12 Sicut fremitus leonis ita et regis ira,et sicut ros super herbam ita et gratia eius.13 Calamitas patris filius stultus;et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.14 Domus et divitiae hereditas patrum,a Domino autem uxor prudens.15 Pigredo immittit soporem,et anima dissoluta esuriet.16 Qui custodit mandatum, custodit animam suam;qui autem neglegit viam suam, mortificabitur.17 Feneratur Domino, qui miseretur pauperis,et vicissitudinem suam reddet ei.18 Erudi filium tuum, dum spes est;ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.19 Qui impatiens est, sustinebit multam;et, si eum abripere vis, aliud appones.20 Audi consilium et suscipe disciplinam,ut sis sapiens in novissimis tuis.21 Multae cogitationes in corde viri,voluntas autem Domini permanebit.22 Desiderabile in homine est misericordia eius;et melior est pauper quam vir mendax.23 Timor Domini ad vitam,et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali.24 Abscondit piger manum suam in catinonec ad os suum applicat eam.25 Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit;si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam.26 Qui affligit patrem et fugat matrem,filius inhonestus et ignominiosus.27 Acquiesce, fili, ut audias doctrinamnec erres a sermonibus scientiae.28 Testis iniquus deridet iudicium,et os impiorum devorat iniquitatem.29 Paratae sunt derisoribus virgae,et plagae stultorum corporibus.