1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
2 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
3 impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
5 accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
8 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
9 qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
11 substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
13 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
15 cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
16 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
17 iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
18 contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
19 frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
20 de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
22 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
23 cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
24 vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater
1 Occasiones quaerit, qui vult recedere ab amico;omni consilio exacerbatur.
2 Non delectatur stultus prudentiased in revelatione cordis sui.
3 Cum venerit impius, veniet et contemptio,et cum ignominia opprobrium.
4 Aqua profunda verba ex ore viri,et torrens redundans fons sapientiae.
5 Accipere personam impii non est bonum,ut declines iustum in iudicio.
6 Labia stulti miscent se rixis,et os eius plagas provocat.
7 Os stulti ruina eius,et labia ipsius laqueus animae eius.
8 Verba susurronis quasi dulcia,et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.
9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo,frater est viri dissipantis.
10 Turris fortissima nomen Domini;ad ipsum currit iustus et exaltabitur.
11 Substantia divitis urbs roboris eiuset quasi murus excelsus in cogitatione eius.
12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis;et, antequam glorificetur, humiliatur.
13 Qui prius respondet quam audiat,stultitia est ei et contumelia.
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam;spiritum vero confractum, quis poterit sustinere?
15 Cor prudens possidebit scientiam,et auris sapientium quaerit doctrinam.
16 Donum hominis dilatat viam eiuset ante principes deducit eum.
17 Qui prior in contentione loquitur, putatur iustus;venit amicus eius et arguet eum.
18 Lites comprimit sorset inter potentes quoque diiudicat.
19 Frater, qui offenditur, durior est civitate firma,et lites quasi vectes urbium.
20 De fructu oris viri replebitur venter eius,et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
21 Mors et vita in manu linguae;qui diligunt eam, comedent fructus eius.
22 Qui invenit mulierem bonam, invenit bonumet hausit gratiam a Domino.
23 Cum obsecrationibus loquetur pauper,et dives effabitur rigide.
24 Vir cum amicis concuti potest,sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater.