1 quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam

2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam

3 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii

4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum

5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum

6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius

7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum

8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos

9 in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui

10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas

11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum

12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae

13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur

14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis

15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum

16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua

17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die

18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur

19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum

20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt

21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio

22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua

23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam

24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo

25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te

26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant

27 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena

28 insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit

29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum

30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis

31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande

32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet

33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa

34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo

35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

1 Quando sederis, ut comedas cum principe,diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam,

2 et statue cultrum in gutture tuo,si avidus es.

3 Ne desideres de cibis eius,quia est panis mendacii.

4 Noli laborare, ut diteris,sed in prudentia tua acquiesce.

5 Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt;quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.

6 Ne comedas cum homine invidoet ne desideres cibos eius;

7 quoniam sicut aestimavit in animo suo,ita ipse est. Comede et bibe " dicet tibi,et mens eius non est tecum.

8 Buccellam, quam comederas, evomeset perdes pulchros sermones tuos.

9 In auribus insipientium ne loquaris,quia despicient doctrinam eloquii tui.

10 Ne attingas terminos viduaeet agrum pupillorum ne introeas:

11 redemptor enim illorum fortis est,et ipse iudicabit contra te causam illorum.

12 Introduc ad doctrinam cor tuumet aures tuas ad verba scientiae.

13 Noli subtrahere a puero disciplinam;si enim percusseris eum virga, non morietur:

14 tu virga percuties eumet animam eius de inferno liberabis.

15 Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum,gaudebit tecum et cor meum,

16 et exsultabunt renes mei,cum locuta fuerint rectum labia tua.

17 Non aemuletur cor tuum peccatores,sed in timore Domini esto tota die,

18 quia est tibi posteritas,et praestolatio tua non auferetur.

19 Audi, fili mi, et esto sapienset dirige in via animum tuum.

20 Noli esse in conviviis potatorumnec in comissationibus carnis,

21 quia vacantes potibus et comissatores consumentur,et vestietur pannis dormitatio.

22 Audi patrem tuum, qui genuit te,et ne contemnas, cum senuerit mater tua.

23 Veritatem eme et noli vendere;sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam.

24 Exsultat gaudio pater iusti;qui sapientem genuit, laetabitur in eo;

25 gaudeat pater tuus et mater tua,et exsultet, quae genuit te.

26 Praebe, fili mi, cor tuum mihi,et oculi tui vias meas custodiant.

27 Fovea enim profunda est meretrix,et puteus angustus aliena,

28 nam insidiatur ipsa in via quasi latroet iniquos in hominibus addet.

29 Cui " Vae "? Cui " Eheu "?Cui rixae? Cui querela?Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum?

30 His, qui commorantur in vinoet eunt, ut scrutentur mixtum.

31 Ne intuearis vinum, quando flavescit,cum splenduerit in calice color eius:ingreditur blande,

32 sed in novissimo mordebit ut coluberet sicut regulus vulnerat.

33 Oculi tui videbunt extranea,et cor tuum loquetur perversa;

34 et eris sicut dormiens in medio mariet quasi sopitus ad malum navis:

35 " Verberaverunt me, sed non dolui,percusserunt me, et ego non sensi;quando evigilabo et rursus illud requiram? ".