1 haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda2 gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem3 caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile4 aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum5 aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius6 ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris7 melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe8 quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum9 causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles10 ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset11 mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo12 inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem13 sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit14 nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens15 patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam16 mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud17 subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te18 iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum19 dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae20 et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo21 si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere22 prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi23 ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem24 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi25 aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua26 fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio27 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria28 sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum
1 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt viri Ezechiae regis Iudae.2 Gloria Dei est celare verbum,et gloria regum investigare sermonem.3 Caelum prae altitudine et terra prae profunditate,et cor regum inscrutabile.4 Aufer scorias de argento,et egredietur vas pro argentario.5 Aufer impium de conspectu regis,et firmabitur iustitia thronus eius.6 Ne gloriosus appareas coram regeet in loco magnorum ne steteris.7 Melius est enim ut dicatur tibi: " Ascende huc ",quam ut humilieris coram principe.8 Quae viderunt oculi tui,ne proferas in iurgio cito,quoniam quid facies postea,cum dehonestaverit te amicus tuus?9 Causam tuam tracta cum amico tuoet secretum extranei ne reveles,10 ne forte insultet tibi, cum audierit,et contumelia tua revocari non poterit.11 Mala aurea in ornatibus argenteis,verbum prolatum in tempore suo.12 Inauris aurea et margaritum fulgenssapiens, qui arguit super aurem audientem.13 Sicut frigus nivis in die messis,ita legatus fidelis ei, qui misit eum:animam ipsius recreat.14 Nubes et ventus et pluviae non sequentesvir gloriosus et promissa non complens.15 Patientia lenietur princeps,et lingua mollis confringet ossa.16 Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi,ne forte satiatus evomas illud.17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,ne quando satiatus oderit te.18 Malleus et gladius et sagitta acutahomo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.19 Dens putridus et pes vacillans,qui sperat super infideli in die angustiae.20 Sicut exuens pallium in die frigoris,sicut acetum in nitro,qui cantat carmina cordi tristi.21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum;si sitierit, pota illum:22 prunas enim congregabis super caput eius,et Dominus reddet tibi.23 Ventus aquilo parturit pluvias,et faciem tristem lingua detrahens.24 Melius est sedere in angulo domatisquam cum muliere litigiosa et in domo communi.25 Aqua frigida animae sitientiet nuntius bonus de terra longinqua.26 Fons turbatus pede et vena corruptaiustus cadens coram impio.27 Mel nimium comedere non est bonum,nec quaestus gloriae est gloria.28 Urbs diruta et absque murovir, qui non potest cohibere spiritum suum.