Publicidade

Provérbios 29

1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur2 in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus3 vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam4 rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius6 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit7 novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam8 homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem9 vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem10 viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius11 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum12 princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios13 pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus14 rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur15 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam16 in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt17 erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae18 cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est19 servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit20 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio21 qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem22 vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria24 qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur26 multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum27 abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via

1 Vir, qui correptiones dura cervice contemnit,subito conteretur absque sanatione.2 In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus;et in dominatione impii gemet populus.3 Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum;qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.4 Rex in iustitia erigit terram;vir acceptor donorum destruet eam.5 Homo, qui blanditur amico suo,rete expandit gressibus eius.6 In peccato vir iniquus irretitur laqueo,et iustus exsultabit atque gaudebit.7 Novit iustus causam pauperum,impius ignorat scientiam.8 Homines pestilentes dissipant civitatem;sapientes vero avertunt furorem.9 Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit,sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem.10 Viri sanguinum oderunt simplicem;iusti autem quaerunt animam eius.11 Totum spiritum suum profert stultus;sapiens mitigat eum in posterum.12 Princeps, qui libenter audit verba mendacii,omnes ministros habet impios.13 Pauper et oppressor obviaverunt sibi,utriusque oculorum illuminator est Dominus.14 Rex, qui iudicat in veritate pauperes,thronus eius in aeternum firmabitur.15 Virga atque correptio tribuit sapientiam;puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,et iusti ruinas eorum videbunt.17 Erudi filium tuum, et refrigerabit teet dabit delicias animae tuae.18 Cum visio defecerit, dissipabitur populus;qui vero custodit legem, beatus est.19 Servus verbis non potest erudiri,quia intellegit et respondere contemnit.20 Vidisti hominem velocem ad loquendum?Magis illo spem habebit insipiens.21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum,postea sentiet eum contumacem.22 Vir iracundus provocat rixas;et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.23 Superbia hominis humiliabit eum,et humilis spiritu suscipiet gloriam.24 Qui cum fure participat, odit animam suam;adiuramentum audit et non indicat.25 Timor hominis inducit laqueum;qui sperat in Domino, sublevabitur.26 Multi requirunt faciem principis;et iudicium a Domino egreditur singulorum.27 Abominantur iusti virum impium;et abominantur impii eos, qui recta sunt via.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue