1 verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua2 quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum3 ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis6 date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo7 bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius8 aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt9 aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius11 beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit12 gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae13 deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum14 he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum15 vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis16 zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam17 heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum18 teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius19 ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum20 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem21 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius23 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam29 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur31 thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius
1 Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius.2 Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei?Quid, fili votorum meorum?3 Ne dederis mulieribus substantiam tuamet vias tuas illis, quae delent reges.4 Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum,nec magistratus desiderare siceram,5 ne forte bibant et obliviscantur iudiciorumet mutent causam omnium filiorum pauperis.6 Date siceram pereuntiet vinum his, qui amaro sunt animo:7 bibat et obliviscatur egestatis suaeet doloris sui non recordetur amplius.8 Aperi os tuum pro mutoet causis omnium filiorum, qui pereunt;9 aperi os tuum, decerne, quod iustum est,et iudica inopem et pauperem.10 ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet?Longe super gemmas pretium eius.11 BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit.12 GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae.13 DALETH. Quaesivit lanam et linumet operata est delectatione manuum suarum.14 HE. Facta est quasi navis institorisde longe portans panem suum.15 VAU. Et de nocte surrexitdeditque praedam domesticis suiset cibaria ancillis suis.16 ZAIN. Consideravit agrum et emit eum;de fructu manuum suarum plantavit vineam.17 HETH. Accinxit fortitudine lumbos suoset roboravit brachium suum.18 TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius;non exstinguetur in nocte lucerna eius.19 IOD. Manum suam misit ad colos,et digiti eius apprehenderunt fusum.20 CAPH. Palmas suas aperuit inopiet manum suam extendit ad pauperem.21 LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis:omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.22 MEM. Stragulatam vestem fecit sibi;byssus et purpura indumentum eius.23 NUN. Nobilis in portis vir eius,quando sederit cum senatoribus terrae.24 SAMECH. Sindonem fecit et vendiditet cingulum tradidit Chananaeo.25 Ain. Fortitudo et decor indumentum eius,et ridebit in die novissimo.26 PHE. Os suum aperuit sapientiae,et lex clementiae in lingua eius.27 SADE. Consideravit semitas domus suaeet panem otiosa non comedit.28 COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt,vir eius et laudavit eam:29 RES. " Multae filiae fortiter operatae sunt,tu supergressa es universas ".30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;mulier timens Dominum ipsa laudabitur.31 TAU. Date ei de fructu manuum suarum,et laudent eam in portis opera eius.