Publicidade

Eclesiastes 10

1 muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia2 cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius3 sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat4 si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima5 est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum7 vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram8 qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber9 qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis10 si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia11 si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit12 verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum13 initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus14 stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare15 labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere16 vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt17 beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam18 in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus19 in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia20 in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam

1 Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii.Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia.2 Cor sapientis in dextera eius,et cor stulti in sinistra illius.3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat.4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris, quia lenitas faciet cessare peccata maxima.5 Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis:6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.7 Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi servos.8 Qui fodit foveam, incidet in eam;et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber.9 Qui excidit lapides, affligetur in eis;et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis.10 Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae erit sapientia.11 Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator.12 Verba oris sapientis gratia,et labia insipientis praecipitabunt eum.13 Initium verborum eius stultitia,et novissimum oris illius insipientia mala.14 Stultus verba multiplicat: Ignorat homo quid futurum sit;et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?".15 Labor stultorum affliget eos,qui nesciunt in urbem pergere.16 Vae tibi, terra, cuius rex puer est,et cuius principes mane comedunt.17 Beata terra, cuius rex nobilis est,et cuius principes vescuntur in tempore suoad reficiendum et non ad luxuriam.18 In pigris manibus humiliabitur contignatio,et in remissis perstillabit domus.19 In risum faciunt epulas;vinum laetificat vitam,et pecunia praestat omnia.20 In cogitatione tua regi ne detrahaset in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti,quia et aves caeli portabunt vocem tuam,et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam.

Veja também

Publicidade
Eclesiastes
Ver todos os capítulos de Eclesiastes
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue