Publicidade

Eclesiastes 6

1 est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines2 vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est3 si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus4 frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius5 non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali6 etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia7 omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur8 quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita9 melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus10 qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere11 verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem

1 Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud homines:2 vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est.3 Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.4 Frustra enim venit et pergit ad tenebras, et in tenebris abscondetur nomen eius.5 Etsi non vidit solem neque cognovit, maior est requies isti quam illi.6 Etiamsi duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnes?7 " Omnis labor hominis est ad os eius,sed anima eius non implebitur ".8 Quid habet amplius sapiens prae stulto? Et quid pauper, qui sciat ambulare coram vivis?9 " Melior est oculorum visio quam vana persequi desideria "; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus.10 Quidquid est, iam vocatum est nomen eius; et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere.11 Ubi verba sunt plurima, multiplicant vanitatem; quid lucri habet homo?12 Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit?

Veja também

Publicidade
Eclesiastes
Ver todos os capítulos de Eclesiastes
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue