59 et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
60 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
61 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
62 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
63 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
59 Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.
60 Et respondens mater eius dixit: " Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ".
61 Et dixerunt ad illam: " Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ".
62 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.
63 Et postulans pugillarem scripsit dicens: " Ioannes est nomen eius ". Et mirati sunt universi.
64 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.