Publicidade

Lucas 4

1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum2 diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit3 dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat4 et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei5 et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis6 et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa7 tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia8 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies9 et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum10 scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te11 et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum12 et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum13 et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus14 et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo15 et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus16 et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere17 et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat18 Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me19 praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis20 et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum21 coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris22 et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph23 et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua24 ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua25 in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra26 et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam27 et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus28 et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum30 ipse autem transiens per medium illorum ibat31 et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis32 et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius33 et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna34 dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei35 et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit36 et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt37 et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis38 surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea39 et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis40 cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos41 exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum42 facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis43 quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum44 et erat praedicans in synagogis Galilaeae

1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto2 diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit.3 Dixit autem illi Diabolus: " Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ".4 Et respondit ad illum Iesus: " Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo" ".5 Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis;6 et ait ei Diabolus: " Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam:7 tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis ".8 Et respondens Iesus dixit illi: " Scriptum est: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ".9 Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: " Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.10 Scriptum est enim:Angelis suis mandabit de te,ut conservent te"11 et: "In manibus tollent te,ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ".12 Et respondens Iesus ait illi: " Dictum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ".13 Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus.14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo.15 Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus.16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere.17 Et tradi tus est illi liber prophetae Isaiae; etut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:18 " Spiritus Domini super me;propter quod unxit meevangelizare pauperibus,misit me praedicare captivis remissionemet caecis visum,dimittere confractos in remissione,19 praedicare annum Domini acceptum ".20 Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.21 Coepit autem dicere ad illos: " Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris ".22 Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: " Nonne hic filius est Ioseph? ".23 Et ait illis: " Utique dicetis mihi hanc similitudinem: "Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua" .24 Ait autem: " Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua.25 In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra;26 et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam.27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ".28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes;29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.30 Ipse autem transiens per medium illorum ibat.31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis;32 et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.33 Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna:34 " Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei ".35 Et increpavit illi Iesus dicens: " Obmutesce et exi ab illo! ". Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit.36 Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ".37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.38 Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea.39 Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis.40 Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos.41 Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: " Tu es Filius Dei ". Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.42 Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis.43 Quibus ille ait: " Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum ".44 Et erat praedicans in synagogis Iudaeae.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue