1 quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis3 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile4 ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem5 fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis8 factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi11 apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi12 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem14 et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam18 et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis19 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare20 et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo21 et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo22 egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus23 et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei36 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum38 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus39 exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda40 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth42 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me44 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino46 et ait Maria magnificat anima mea Dominum47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo48 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes49 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes54 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae55 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula56 mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium58 et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei59 et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam60 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes61 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine62 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum63 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum65 et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo67 et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui70 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti73 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum74 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris76 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum78 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis80 puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel
1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum,2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi,3 visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile,4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem.5 Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.6 Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles.7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini;10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.11 Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi;12 et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.13 Ait autem ad illum angelus: " Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.14 Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:15 erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae16 et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.17 Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ".18 Et dixit Zacharias ad angelum: " Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ".19 Et respondens angelus dixit ei: " Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare.20 Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo ".21 Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo.22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam.24 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens:25 " Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ".26 In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.28 Et ingressus ad eam dixit: " Ave, gratia plena, Dominus tecum ".29 Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.30 Et ait angelus ei: " Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.31 Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.32 Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,33 et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis .34 Dixit autem Maria ad angelum: " Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ".35 Et respondens angelus dixit ei: " Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei.36 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ".38 Dixit autem Maria: " Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ". Et discessit ab illa angelus.39 Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae40 et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth.41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth42 et exclamavit voce magna et dixit: " Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.45 Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ".46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum,47 et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,48 quia respexit humilitatem ancillae suae.Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,49 quia fecit mihi magna, qui potens est,et sanctum nomen eius,50 et misericordia eius in progenies et progeniestimentibus eum.51 Fecit potentiam in brachio suo,dispersit superbos mente cordis sui;52 deposuit potentes de sedeet exaltavit humiles;53 esurientes implevit boniset divites dimisit inanes.54 Suscepit Israel puerum suum,recordatus misericordiae,55 sicut locutus est ad patres nostros,Abraham et semini eius in saecula ".56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam.57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.58 Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.59 Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.60 Et respondens mater eius dixit: " Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ".61 Et dixerunt ad illam: " Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ".62 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.63 Et postulans pugillarem scripsit dicens: " Ioannes est nomen eius ". Et mirati sunt universi.64 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec.66 Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: " Quid putas puer iste erit? ". Etenim manus Domini erat cum illo.67 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:68 " Benedictus Dominus, Deus Israel,quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae69 et erexit cornu salutis nobisin domo David pueri sui,70 sicut locutus est per os sanctorum,qui a saeculo sunt, prophetarum eius,71 salutem ex inimicis nostriset de manu omnium, qui oderunt nos;72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostriset memorari testamenti sui sancti,73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,daturum se nobis,74 ut sine timore, de manu inimicorum liberati,serviamus illi75 in sanctitate et iustitia coram ipsoomnibus diebus nostris.76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,77 ad dandam scientiam salutis plebi eiusin remissionem peccatorum eorum,78 per viscera misericordiae Dei nostri,in quibus visitabit nos oriens ex alto,79 illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ".80 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel.