Publicidade

Marcos 8

1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos10 et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha11 et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum12 et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum13 et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum14 et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi15 et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis16 et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini19 quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim20 quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem21 et dicebat eis quomodo nondum intellegitis22 et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes25 deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris27 et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines28 qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis29 tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus30 et comminatus est eis ne cui dicerent de illo31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere32 et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum33 qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum34 et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet36 quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae37 aut quid dabit homo commutationem pro anima sua38 qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis39 et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute

1 In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:2 " Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent;3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ".4 Et responderunt ei discipuli sui: " Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ".5 Et interrogabat eos: " Quot panes habetis? ". Qui dixerunt: " Septem ".6 Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae.7 Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi.8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.9 Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.10 Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.11 Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.12 Et ingemiscens spiritu suo ait: " Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ".13 Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi.15 Et praecipiebat eis dicens: " Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis! ".16 Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent.17 Quo cognito, ait illis: " Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum?18 Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini,19 quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ". Dicunt ei: " Duodecim ".20 " Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis? ". Et dicunt ei: " Septem ".21 Et dicebat eis: " Nondum intellegitis? ".22 Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.23 Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: " Vides aliquid? ".24 Et aspiciens dicebat: " Video homines, quia velut arbores video ambulantes ".25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia.26 Et misit illum in domum suam dicens: " Nec in vicum introieris ".27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: " Quem me dicunt esse homines? ".28 Qui responderunt illi dicentcs: " Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis ".29 Et ipse interrogabat eos: " Vos vero quem me dicitis esse? ". Respondens Petrus ait ei: " Tu es Christus ".30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.31 Et coepit docere illos: " Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ";32 et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum.33 Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum ".34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: " Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet.36 Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae?37 Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua?38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ".

Veja também

Publicidade
Marcos
Ver todos os capítulos de Marcos
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue