1 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis2 et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere3 et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu4 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum5 non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti6 et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum7 et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum8 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit9 et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit10 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum11 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur12 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo13 et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis14 et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum15 et interrogavit eos quid inter vos conquiritis16 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum17 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt18 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me19 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans20 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia21 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri22 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti23 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam24 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum25 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est26 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit27 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum28 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio29 et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire30 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget31 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare32 et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis33 at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior34 et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister35 et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis36 quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit37 respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum38 Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me39 qui enim non est adversum vos pro vobis est40 quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam41 et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur42 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem43 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur44 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis45 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur46 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis47 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur48 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur49 bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos
1 Et dicebat illis: " Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ".2 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis;3 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere.4 Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.5 Et respondens Petrus ait Iesu: " Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ".6 Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.7 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: " Hic est Filius meus dilectus; audite illum ".8 Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.9 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.10 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: " a mortuis resurgere ".11 Et interrogabant eum dicentes: " Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ".12 Qui ait illis: " Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur?13 Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo ".14 Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis.15 Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum.16 Et interrogavit eos: " Quid inter vos conquiritis? ".17 Et respondit ei unus de turba: " Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum;18 et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ".19 Qui respondens eis dicit: " O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ".20 Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans.21 Et interrogavit patrem eius: " Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ". At ille ait: " Ab infantia;22 et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ".23 Iesus autem ait illi: " "Si potes!". Omnia possibilia credenti ".24 Et continuo exclamans pater pueri aiebat: " Credo; adiuva incredulitatem meam ".25 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: " Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ".26 Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: " Mortuus est! ".27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.28 Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: " Quare nos non potuimus eicere eum? ".29 Et dixit illis: " Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ".30 Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire.31 Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: " Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ".32 At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.33 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: " Quid in via tractabatis? ".34 At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.35 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: " Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ".36 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis:37 " Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ".38 Dixit illi Ioannes: " Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ".39 Iesus autem ait: " Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;40 qui enim non est adversum nos, pro nobis est.41 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.42 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.43 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire ingehennam, in ignem inexstinguibilem.44 ()45 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam,quam duos pedes habentem mitti in gehennam. 46 ()47 Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam,48 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur;49 omnis enim igne salietur.50 Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ".