Publicidade

Zacarias 13

1 in die illa erit fons patens domus David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae2 et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum inmundum auferam de terra3 et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit4 et erit in die illa confundentur prophetae unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentiantur5 sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum quoniam Adam exemplum meum ab adulescentia mea6 et dicetur ei quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me7 framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos8 et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea9 et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus

1 In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem pro peccatis et immunditia.2 Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra; et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra.3 Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: "Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini"; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit.4 Et erit: in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua, cum prophetaverit; nec operientur pallio saccino, ut mentiantur,5 sed dicet: "Non sum propheta; homo operans terram ego sum, quoniam terra est possessio mea ab adulescentia mea".6 Et dicetur ei: "Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum?". Et dicet: "His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me".7 Framea, suscitare super pastorem meumet super virum cohaerentem mihi,dicit Dominus exercituum.Percute pastorem, et dispergentur oves,et convertam manum meam contra parvulos.8 Et erit in omni terra,dicit Dominus:partes duae in ea dispergentur et deficient,et tertia pars relinquetur in ea;9 et ducam tertiam partem per ignemet purgabo eos, sicut purgatur argentum,et probabo eos, sicut probatur aurum:ipse vocabit nomen meum,et ego exaudiam eum.Dicam: Populus meus est ille;et ipse dicet: "Dominus est Deus meus".

Veja também

Publicidade
Zacarias
Ver todos os capítulos de Zacarias
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue