Publicidade

Romanos 13

1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit5 ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem

Veja também

Publicidade
Romanos
Ver todos os capítulos de Romanos