1 respondens autem Sophar Naamathites dixit2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino
Publicidade
Jó 20
Veja também
Publicidade