Publicidade

Jó 11

1 respondens autem Sophar Naamathites dixit2 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis4 dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo5 atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua7 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies8 excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces9 longior terrae mensura eius et latior mari10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei11 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat12 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas14 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia15 tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis16 miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis17 et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer18 et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies19 requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae

Veja também

Publicidade