Ensinar
Ensinar é mandamento e dom. A Bíblia exorta pais, líderes e mestres a transmitir a verdade divina com fidelidade, paciência e sabedoria para as próximas gerações.
Ensinar a Palavra
Toda Escritura é útil para ensinar. Quem ouve as palavras de Jesus e as pratica é como o homem sábio que construiu sobre a rocha.
16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
1 parabolae Salomonis filii David regis Israhel2 ad sciendam sapientiam et disciplinam3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
Instruir as gerações
Ensina a criança nos caminhos de Deus. A geração que não conhece o Senhor perde a herança espiritual da fé.
5 diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua6 eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo7 et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens
8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
5 posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei6 ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te7 principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam8 arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus
13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
23 omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit24 remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te25 oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur27 ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo
14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
10 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
10 omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat cum Israhel
Fidelidade no ensino
Quem ensina com fidelidade merece dupla honra. Cuidado com doutrinas falsas — permaneçam na doutrina de Cristo.
17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
16 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
9 omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet
14 iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat15 et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit16 respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar18 qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est