Pular para o conteúdo
Publicidade Remover anúncios

Canticum Canticorum 4

1 

Sponsus Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es !

Oculi tui columbarum,

absque eo quod intrinsecus latet.

Capilli tui sicut greges caprarum

quæ ascenderunt de monte .

2 Dentes tui sicut greges tonsarum

quæ ascenderunt de lavacro ;

omnes gemellis fœtibus,

et sterilis non est inter eas.

3 Sicut vitta coccinea labia tua,

et eloquium tuum dulce.

Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ,

absque eo quod intrinsecus latet.

4 Sicut turris collum tuum,

quæ ædificata est cum propugnaculis ;

mille clypei pendent ex ea,

omnis armatura fortium.

5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli,

capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.

6 Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ,

vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.

7 Tota pulchra es, amica mea,

et macula non est in te.

8 Veni de Libano, sponsa mea :

veni de Libano, veni, coronaberis :

de capite Amana, de vertice et ,

de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ;

vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum,

et in uno crine colli tui.

10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa !

pulchriora sunt ubera tua vino,

et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

11 Favus distillans labia tua, sponsa ;

mel et lac sub lingua tua :

et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

12 Hortus conclusus soror mea, sponsa,

hortus conclusus, fons signatus.

13 Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum,

cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.

14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum,

cum universis lignis Libani ;

myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.

15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium,

quæ fluunt impetu de Libano.

16 

Sponsa Surge, aquilo, et veni, auster :

perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

Lugar Bíblico
Região / Território
Gileade
Hoje: Tell edh Dhahab esh Sherqiyeh
גִּלְעָדgilad
Gileade é a terra que Moisés deu a Maquir, de Manassés, e onde Rúben, Gade e metade da tribo de Manassés tinham sua própria terra. Dela eram Jair, que liderou Israel, e Elias (Números 32:40).
32,19° N, 35,69° L
Citado em 86 versículos
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Judá
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Ver página completa
Lugar Bíblico
Monte / Elevação
Senir
Hoje: Monte Hermom
שְׂנִירshenir
Senir é o nome que os amorreus davam ao monte Hermom; a meia tribo de Manassés se estabeleceu na região de Basã até Baal-Hermom e Senir (1 Crônicas 5:23).
33,40° N, 35,85° L
Citado em 4 versículos
Ver página completa
Lugar Bíblico
Monte / Elevação
Monte Hermom
Hoje: Monte Hermom
חֶרְמוֹןchermon
Monte Hermom é o monte até onde ia, desde o rio Arnom, o território a leste do Jordão que Israel tomou de dois reis amorreus (Deuteronômio 3:8).
33,40° N, 35,85° L
Citado em 16 versículosTb.: Hermom
Ver página completa
Todos os capítulos de Canticum Canticorum 8
  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8

Estes versículos te tocaram? Ore agora!

+581 estão orando agora.

Junte-se à corrente de oração.