1 Paulus, vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater
2 ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro:
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu,
5 quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia,
6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
7 ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi;
8 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi.