10 Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
11 Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt.
12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: " Ego quidem sum Pauli , " Ego autem Apollo ", " Ego vero Cephae ", " Ego autem Christi ".
13 Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis?