3 adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis?
4 Cum enim quis dicit: " Ego quidem sum Pauli ", alius autem: " Ego Apollo , nonne homines estis?
5 Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.
6 Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit;
7 itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.
8 Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
9 Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis.