4 sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis,
6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
7 in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris,
8 per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces;
9 sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati;
10 quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.