1 Quis mihi det te fratrem meum,sugentem ubera matris meae,ut inveniam te foris et deosculer te,et iam me nemo despiciat?

2 Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae;ibi me doceres,et darem tibi poculum ex vino conditoet mustum malorum granatorum meorum.

3 Laeva eius sub capite meo,et dextera illius amplexatur me.

4 Adiuro vos, filiae Ierusalem,ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,donec ipsa velit.

5 Quae est ista, quae ascendit de desertoinnixa super dilectum suum?Sub arbore malo suscitavi te;ibi parturivit te mater tua,ibi parturivit te genetrix tua.

6 Pone me ut signaculum super cor tuum,ut signaculum super brachium tuum,quia fortis est ut mors dilectio,dura sicut infernus aemulatio;lampades eius lampades ignisatque flammae divinae.

7 Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem,nec flumina obruent illam;si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione,quasi nihil despicient eum.

8 Soror nostra parvaet ubera non habet;quid faciemus sorori nostraein die, quando alloquenda est?

9 Si murus est,aedificemus super eum propugnacula argentea;si ostium est,compingamus illud tabulis cedrinis.

10 Ego murus,et ubera mea sicut turris;ex quo facta sum coram eoquasi pacem reperiens.

11 Vinea fuit Salomoniin Baalhamon.Tradidit eam custodibus;vir affert pro fructu eiusmille argenteos.

12 Vinea mea coram me est;mille tibi, Salomon,et ducenti his, qui custodiunt fructus eius.

13 Quae habitas in hortis,amici auscultant,fac me audire vocem tuam.

14 Fuge, dilecte mi,et assimilare capreaehinnuloque cervorumsuper montes aromatum.