11 et dixit ad me: " Daniel, vir desideriorum, intellege verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te ". Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
12 Et ait ad me: " Noli metuere, Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intellegendum et ad humiliandum te in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos.