4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem,ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;
5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorumper Iesum Christum in ipsum,secundum beneplacitum voluntatis suae,
6 in laudem gloriae gratiae suae,in qua gratificavit nos in Dilecto,
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius,remissionem peccatorum,secundum divitias gratiae eius,
8 quam superabundare fecit in nobisin omni sapientia et prudentia,
9 notum faciens nobis mysterium voluntatis suae,secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
10 in dispensationem plenitudinis temporum:recapitulare omnia in Christo,quae in caelis et quae in terra, in ipso;