7 Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;

8 quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam.

9 Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.

10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.