2 Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.

3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit;

4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero.

5 Unusquisque enim onus suum portabit.