1 Sed tu, Bethlehem Ephratha,parvulus in milibus Iudae,ex te mihi egredietur,qui sit dominator in Israel;et egressus eius a temporibus antiquis,a diebus aeternitatis.

2 Propter hoc dabit eosusque ad tempus, in quo parturiens pariet;et reliquiae fratrum eiusconvertentur ad filios Israel.

3 Et stabit et pascet in fortitudine Domini,in sublimitate nominis Domini Dei sui;et habitabunt secure, quia nunc magnus eritusque ad terminos terrae,

4 et erit iste pax.Assyrius cum venerit in terram nostramet quando calcaverit in domibus nostris,suscitabimus super eum septem pastoreset octo primates hominum.

5 Et pascent terram Assyriae in gladio et terram Nemrod in lanceis;et liberabit ab Assyrio,cum venerit in terram nostramet cum calcaverit in finibus nostris.

6 Et erunt reliquiae Iacobin medio populorum multorumquasi ros a Dominoet quasi imbres super herbam,quae non exspectat virumet non praestolatur filios homi num.

7 Et erunt reliquiae Iacob in gentibus,in medio populorum multorum,quasi leo in iumentis silvarumet quasi catulus leonis in gregibus pecorum;qui cum transierit et conculcaverit et ceperit,non est qui eruat.

8 Exaltabitur manus tua super hostes tuos,et omnes inimici tui interibunt.

9 "Et erit in die illa,dicit Dominus,auferam equos tuos de medio tuiet disperdam quadrigas tuas

10 et perdam civitates terrae tuaeet destruam omnes munitiones tuas.

11 Et auferam veneficia de manu tua,et divini non erunt in te.

12 Et perire faciam sculptilia tuaet lapides tuos de medio tui,et non adorabis ultraopera manuum tuarum;

13 et evellam palos tuos de medio tuiet conteram idola tua.

14 Et faciam in furoreet in indignatione ultionemin omnibus gentibus,quae non audierunt ".