1 Et dixit Dominus ad me: " Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum ".

2 Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei.

3 Et dixi ad eam: " Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te ".

4 Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim.

5 Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.