6 Vade ad formicam, o piger,et considera vias eius et disce sapientiam.

7 Quae, cum non habeat ducemnec praeceptorem nec principem,

8 parat in aestate cibum sibiet congregat in messe, quod comedat.

9 Usquequo, piger, dormies?Quando consurges e somno tuo?

10 Paululum dormis, paululum dormitas,paululum conseres manus, ut dormias;

11 et veniet tibi quasi viator egestas,et pauperies quasi vir armatus.