Salmos 29

1 PSALMUS. David.Afferte Domino, filii Dei,afferte Domino gloriam et potentiam,

2 afferte Domino gloriam nominis eius,adorate Dominum in splendore sancto.

3 Vox Domini super aquas;Deus maiestatis intonuit,Dominus super aquas multas.

4 Vox Domini in virtute,vox Domini in magnificentia.

5 Vox Domini confringentis cedros;et confringet Dominus cedros Libani.

6 Et saltare faciet, tamquam vitulum, Libanum,et Sarion, quemadmodum filium unicornium. -

7 Vox Domini intercidentis flammam ignis,

8 vox Domini concutientis desertum,et concutiet Dominus desertum Cades.

9 Vox Domini properantis partum cervarum,et denudabit condensa;et in templo eius omnes dicent gloriam.

10 Dominus super diluvium habitat,et sedebit Dominus rex in aeternum.

11 Dominus virtutem populo suo dabit,Dominus benedicet populo suo in pace.